Diro Satis Percussus Vulnere歌词由Modo Antiquo&Bettina Hoffmann&Unknown演唱,出自专辑《La Musica Dei Crociati》,下面是《Diro Satis Percussus Vulnere》完整版歌词!
Diro Satis Percussus Vulnere歌词完整版
Diro satis percussus vulnere 路
Lamento di Tristano
Diro satis percussus vulnere,
Diro cogor singultu luere
Veh, lamentum et carmen dicere
Nostre gentis de casu misere,
Que signata crucis signaculo
Crucis hosti cedit allophilo;
Non fit pugna ense vel baculo,
Set premente famis periculo;
Quantus dolor, quanta calamitas,
O quis pudor, qualis anxietas!
Quod succubuit christianitas,
Impiorurn gaudet impietas.
Iesu bone, si fas est dicere,
Cur sic placuit nos deicere;
Mori malo quam ultra vivere,
Vinci videns debentes vincere!
Maledicta fatorum series,
Qua sit tanti mali congeries.
Cunctos tangit ista miseries,
Cunctis datur flendi materies.
Mundus totus et mundi principes
Sunt doloris huius participes;
Tuam ergo causam ut vindices,
Te nos, Christe, precamur supplices.