Nomen A Solemnibus歌词由Modo Antiquo&Bettina Hoffmann&Unknown演唱,出自专辑《La Musica Dei Crociati》,下面是《Nomen A Solemnibus》完整版歌词!
Nomen A Solemnibus歌词完整版
Nomen a solemnibus
Nomen a sollemnibus trahit Solemniacum:
solemnizent igitur omnes preter monachum.
qui sibi virilia resecavit, Serracum:
illum hinc excipimus quasi demoniacum;
ipse solus lugeat reus apud Eacum!
Exultemus et cantemus canticum victorie,
et clamemus quas debemus laudes regi glorie,
qui salvavit urbem David a paganis hodie!
Festum agitur, dies recolitur,
in qua Dagon frangitur, et Amalec vincitur,
natus Agar pellitur, Ierusalem cripitur
et Christianis redditur; diem colamus igitur!
Hec urbs nobilissima prima regem habuit,
in hac urbe maxima Domino complacuit,
in hac propter hominem crucif'igi voluit,
hic super apostolos Spiritus intonuit.
Urbs insignis. ad quam ignis venit annis singulis
quo monstratur, quod amatur omnibus in seculis,
honoranda, frequentanda regibus et populis!
Festum agitur. ..
Urbs sacrata celitus, adamata superis,
legis tabernaculum, templum arche federis,
hospitale pauperum et asylum miseris!
non timebis aliquod, dum in ca manseris.
Tanta lucis claritate superatur sol et luna,
tanta vicit sanctitate ormnes urbes hec urbs una:
non elegit frustra locum Gebuscus Arcuna.
Festum agitur. ..