笨鸟先飞
我们一直在努力
2025-01-11 05:58 | 星期六

Ego sum resurrectio歌词-Schola Gregoriana Mediolanensis&Giovanni Vianini

Ego sum resurrectio歌词由Schola Gregoriana Mediolanensis&Giovanni Vianini演唱,出自专辑《Te Deum (Il canto gregoriano nella tradizione popolare)》,下面是《Ego sum resurrectio》完整版歌词!

Ego sum resurrectio歌词

Ego sum resurrectio歌词完整版

Ego sum resurrectio et vita:

qui credit in me,

etiam si mortuus fuerit, vivet,

et omnis qui vivit et credit in me,

non morietur in aeternum.

Benedictus Dominus, Deus Israel,*

quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae

et erexit cornu salutis nobis*

in domo David pueri sui,

sicut locutus est per os sanctorum,*

qui a saeculo sunt, prophetarum eius,

salutem ex inimicis nostris*

et de manu omnium, qui oderunt nos;

ad faciendam misericordiam cum patribus nostris*

et memorari testamenti sui sancti,

iusiurandum, quod iuravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis,*

ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi

in sanctitate et iustitia coram ipso*

omnibus diebus nostris.

Et tu, puer, propheta Altissimi vocaberis:*

praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius,

ad dandam scientiam salutis plebi eius*

in remissionem peccatorum eorum,

per viscera misericordiae Dei nostri,*

in quibus visitabit nos Oriens ex alto,

illuminare his, qui in tenebris et in umbra mortis sedent,*

ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.

Ego sum resurrectio et vita:

qui credit in me,

etiam si mortuus fuerit, vivet,

et omnis qui vivit et credit in me,

non morietur in aeternum.

未经允许不得转载 » 本文链接:http://www.benxiaoben.com/efb1cVVA9AQFWUAIC.html

相关推荐