Communia歌词由Bravura演唱,出自专辑《Responsa Prudentium》,下面是《Communia》完整版歌词!
Communia歌词完整版
Item ea, quae ex hostibus capimus, Jure gentium statim nostra fiunt: adeo quidem, ut et liberi homines in servitutem nostram deducantur, qui tamen, si evaserint nostram potestatem et ad suos reversi fuerint, pristinum statum recipiunt. Item lapilli, gemmae et cetera, quae in litore inveniuntur, jure naturali statim inventoris fiunt. Item ea, quae ex animalibus dominio tuo subjectis nata sunt, eodem jure tibi adquiruntur.